CANEM (per) jurandi ceremonia

CANEM (per) jurandi ceremonia
per CANEM jurandi ceremonia
indigitatur in Literis Iuvanensis Archiepiscopi, editis a Gewoldo post Chron. Reichersberg. Quôd nos praefati Schlavi criminabantur, cum Ungaris fidem Catholicam violâsse et per canem seu lupum aliasque nefandissimas et Ethnicas res sacramenta et pacem egisse. Quae illustrantur ab Ioinvilla in Historia S. Ludovici, dum foedera inter Iohannem Vatarzem Im peratorem et Comanorum Principem inita, eaque fimata ebibitô alterius invicem sanguine, hâc adhibitâ ceremoniâ, narrat: Et insuper hoc fecerunt. Inter suos et nostros canem transire secerunt, eôque frustatim conciso sic eos, qui foedus hoc fregissent, concidendos esse, addiderunt. Hinc apud Contadum Ursperg. ad A. C. 920. Dalmatas Ungaris in ludibrium canem obiecisse, quod per hoc animalis genus foedera sua sancirent, legimus. Vide iterum Car. du Fresne, ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”